monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, 14, 1
Sapiens mulier aedificabit domum suam, etc. Et unaquaeque anima fidelis, et Ecclesia per orbem catholica, mansionem sibi in patria coelesti bonis actibus aedificat; at vero reprobi, ea quae bene sunt a bonis ordinata, male vivendo, et etiam aliquando aperte repugnando dissipant.